onus verbi Domini ad Israhel in manu Malachi
dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos
nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et
hereditatem eius in dracones deserti
quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes
aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum
isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini
impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum
et oculi vestri videbunt et vos dicetis magnificetur Dominus
super terminum Israhel
filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater
ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor
meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui
despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum
offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo
polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est
si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est et si
offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci
tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus
exercituum
et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu
enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras
dicit Dominus exercituum
quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum
gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus
exercituum et munus non suscipiam de manu vestra
ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum
in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo
oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus
exercituum
et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini
contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni
qui illud devorat
et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit
Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et
languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu
vestra dicit Dominus
maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum
faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus
exercituum et nomen meum horribile in gentibus